{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11-24","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-24","ref":"11-24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-24.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Probatæ debet esse conscientia;, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ut aliqua cupiditatis sorte desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. Mutant enim quaslibet largitates rapientium manus. Et sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni: egis avaris distributionibus immutatur. Aurum ipsum, cum solvitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur, iniicitur, quando puritatem sui illa solz custodiunt, quæ nulla sordium admixtione fuscantur. Quam gratum per nivcos caliculos rivulos videre currentes, et ipsam quodammodo natunc liberam ridere puritatem, quando nullis maculis injuriata turpatur! Sic dona rerum domini nulla deLent pollutione fuscari: sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos pervenire purissima. Nam licet omnis fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quæ in Romulca plebe grassatur: turba quæ vivit quiet-a; populus qui nescitur, nisi cum lætus est; clamor sine seditione; strepitus furoris nescius; quibus sola contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. Nesciunt enim esse lucripetes, nec aliqua se negationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et conscientia divitum. Nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? Quapropter obsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione, propitia tibi Divinitate, concedimus, ut sine aliqua diminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. Cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat; et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. Non fiat Latialis pretio, qui civitatis illius non habet jura nascendo. Honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cujus aliquid claritate præstatur. Munera ista Quiritum sunt. Non subripiat locum liberi fortuna servilis. In majestatem Romani populi peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculata.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 10","label":"Book 12, Letter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 12","label":"Book 12, Letter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/12"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}