{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11.1.1-28","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.1.1-28","ref":"11.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intelligo fuisse votivum. Credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse. Desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium favore suscipi, nisi quetn Divinitas præcepit augeri. Mutuamini ergo gratiam, at exigatis obsequium. Natura reruin est amare collegam. Laudes quinimo vestras extollitis, si honorem qui senatori datus est erigatis. Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis imputetur pneconio, cum tali meruero placere patrono. Secunda mibi est cura, vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus quod et rerum duminos jubere sentimus. Primum, ut hoc putemus utile, quod honestum; ut nostros actus quasi pedisequa semper justitia comitetur; et quod a continenti principe non emimus. nulli turpiter vendilelnus. Audistis, principes viri, quæ rerum pondera praedicatus exceperim. Supra vires exigitur, qui dignitatis cuImina laudator ingressus. Hæc non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora. Nam talia judicia non invenerunt merita, sed fecerunt. Ncque enim nos inde jactamus, qui intelligimus dominos nostros humilia voluisse sustollere, ne videantur immeritis tam ingentia præstitisse. Rapiunt nos prædicandi temporis bona; et velut longa ariditate sitientes, ad haustum dulcissimi saporis invitant. sæculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio; per quant totum hic peragitur, ut generalis nos tegere charitas senLiaLur. Huic gloriosum præstat obsequium cui omnia serviunt; et mirabili temperamento concordiæ. antequam possit populos regere, suis jam caepit moribus imperare. Hoc est profecta difficillimum regnandi genus, exercere juvenem in suis sensibus principatum. Rarum omnino bonum est, dominum triumphare de moribus, et boc consequi in Corida.ate, ad quod vix creditur cana modestia pervemre. Gaudeamus, ratres conscripti, et supernæ majestati gratias supplici devotione rereramus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.18-36","label":"11.18 to 11.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.18"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.1.29-52","label":"11.1.29 to 11.1.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.29"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}