{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11.1.29-52","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.1.29-52","ref":"11.1.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.29.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Sed hoc miraculum utriusque moribus demus; nam tantus est genius maternus, cui etiam jure princeps servire debuisset extraneus. Hanc enim dignissime omnia regna venerantur, quam videre reverentia est; loquentem audire, miraculum. Qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est, Romani eloquii pompa resplendet, nativi sermonis ubertate gloriatur; excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. Nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? Hinc venit diversis nationibus necessarium magnumque præsidium, quod apnd aures prudentissimæ dominæ nullus eget interprete. Non enim aut legatus moram, aut interpellans aliquam sustinet de meiliatoris tarditate jacturam, quando uterque et genuinis verbis auditur, et patriotica responsione componitLur. Jungitur Iris rebus quasi diadema eximium, impretiabilis notitia litterarum; per quam dum veterum prudenHa discitur, regalis dignitas semper augetur. Sed cum tanta gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. Paucis litigia nodosa dissolvit, bella ferventia sub quiete disponit silentiose geritur publicum bonum. Non audis prædici quod palam videtur assumi, et temperamento mirabili dissirnulando peragit quod accelerandum esse cognoscit. Quid tate antiquitas bonora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum prosapia gloriosam, purpurato litio studuisse percepimus; cujus dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. Nurum denique sibi amissione Illyrici comparavit, factaque est conjunctio regnantis divisio dolenda provinciis. Militem quoque nimia quiete dissolvit. Pertulit a matre protectus quod vix pati potuit destitutus. Suh hac autem domina, qua: tot reges habuit quot parentes (juvante Deo), noster exercitus terret externos; qui provida dispositione libratus, nec assiduis bellis atteritur, nec iterum longa pace mollitur. In ipsis quoque primordiis (quando semper novitas incerta tentatur) contra Orientis principis votum, Romanum fecit esse Danubium.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.1.1-28","label":"11.1.1 to 11.1.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.1"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.1.53-72","label":"11.1.53 to 11.1.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.53"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}