{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11.1.73-91","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.1.73-91","ref":"11.1.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.73.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Dicamus igitur parva de magnis, pauca de plurimis. Scitis quanta bona nostro ordini coelesti benignitate largita est: nihil est dubiulU, ubi est testis senatus. Afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus, et sigillatim bona tribuit, quos sub universali IlInuimine custodivit. Ea quae asserimus jam creverunt. Respicite namque patricium Liberium præfectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum; ut nec præfecturam, quam bene gessit, amitteret, et eximium virum honor geminatus ornaret; confessus meritum, cui solus non sufficit ad præmium. Accepit enim et præsentaneam dignitatem; ne, de republica benemeritus, diu absens putaretur ingratus.O admiranda Benevolentia dominorum! quae in tantum extulit prædictum virun., ut donatis fascibus et patrimonium judicaret addendum; quod sic ab universis gratanter acceptum est, ut in munere ejus cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quidquid digno creditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. Quid ergo de animi firmitate loquar, quæ vicit et philosophos valde prædicatos9 Procedit enim ex ore dominæ beneUcus sermo, et manens sub securitate proluissio. Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quæ loquimur: verus testis eit, qui laudat expertus. Cognovistis enin quæ contra me vota conflixerunt, non aurum, non magnæ valuere preces: tentata sunt universa, ut probaretur sapentissmæ dominæ gloriosa constantia. Ordo flagitat dictionis augustarum veterum pompam moderna comparatione disculere. Sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit universa?Hanc si parentum cohors itia regalis aspicerct. tanquam in speculum purissimum sua præconia mox videret. Enituit enim Amatus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansucludine, Munitarius æquitate, Unimundus forma, ThorismuLh, castitate, Unalamer lide, Theudimer pietate, patientia (uL jam vidistis) inclytus pater. Cognoscerem hie profecto universi sigillatina propria, Sed feliciter faterentur esae superata, quando unias præconium cum turba se jurenon potest æquare virtutum.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.1.53-72","label":"11.1.53 to 11.1.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.53"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.1.92-97","label":"11.1.92 to 11.1.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1.92"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}