{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11.14","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.14","ref":"11.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.14.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Dum multis itineribus Como civitas expetatur, ita se possessores paraveredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius atterantur. Quibus indultu regali beneficium præcipinus jugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat inColis frequentia L-esionis. Est enim post montium eva, et lacipurissimi vastHalem, quasi murus quidam planæ Liguriæ. Quæ licet munimem claustrale probetur esse provinciæ, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse videatur. Hæc post tergum campestria culta transmittit. et amœnis vectationibus apta, et victualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta millibus dulcissimi aequoris amœnitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur. et piscium copia nullis tempestatibus subducatur. Merito ergo Como nomen accepit, quas tantis laetatur compta muneribus. Hic profecto lacus est nimis amplissimæ vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus, spumei littoris albore depingitur. Circa quem conveniunt in coronæ speciem excelsorum monum pulcherrimæ, sumnitates: cujus ora prætoriorum luminibus decenter ornata, quasi quodam cingulo Palladiæ silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. Super hunc frondosæ vineæ latus montis ascendunt. Apex autem ipse, quasi quibusdam capillis, castanearum densitate crispa1us, ornante natura, depingitur. Hinc rivi niveo candore relucentes in aream laci altitudine præcipitante descendunt. Hujus sinibus ab Austro veniens Addua a fluvius faucibus apertis excipitur. Qui ideo tale nomen accepit, quia, duobus fontibus acquisitus, quasi in proprium marc devolvitur; qui tanto impetu vastissimi æquoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in Septentrionem obesiore alvei ventre generetur. Putes quamdam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam; miroque modo innuentis discolor natura conspicitur, quæ misceri posse simili liquore sentitur. Hoc et in marinis quidem fluctibus fluviorum inundatione contingit: sed ratio ipsa vulgariter patet, ut torrentes præcipites limosa fæce corrupti, vitreo sint æquori discolores. Hoc autem jure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum videas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis undis non videas colore posse miscere. Quapropter incolis harum rerum jure parcitur, quando amœna omnia delicata sunt ad labores, et facite onus amiction!s sentiunt, qui uti suavibus deliciis consueverunt. Fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent nativis epulis, ita eos exsultare jaciat muni- I ficentia principalis.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.13","label":"Book 11, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.13"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11-4","label":"Book 11, Notum facit regem centum libras auri ad necessitateseorumsublevandas concessiss…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-4"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}