{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11.16","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.16","ref":"11.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.16.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Studiose nos oportet erigere quos statuit regalis pietas sublevare; nam quibus [Ac., quos] dominorum clementia voluit condescendere, convenit etiam his subjectos de propria dignitate præstare. Nuper mihi gratias retulistis quod tam spem vobis bonorum quam fructum aliquem contulissem. Invitastis me ad beneficia, quia magna suscepistis gratulatione promissa. Absolvimus votum judicis ohligati. Quae fuerunt prædicta, nunc probantur impleta. Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo judicis inchoarc. Hinc est quod in ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos. Et ideo nostra cura providebit ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas: quia grave scelus esse judicamus, aut mensuras modum excedere, aut libram æquis. simi ponderis justitiam non babere. Milites etiam sedis nostrar, necnon exactores atque susceptores, a quibus gravia vobis inferri dispendia suspirastis, præceptis nostris fecimus conveniri; ut, deductis ad liquidum ratiociniis, si quid fraudis potuerit inveniri, sine aliqua dilatione persolvant: quia boc nostris temporibus confitemur inimicum, ut alter alterius lætetur incommodo. Nunc ad apparatum florentissimi exercitus vota convertite, universa sine querela vel tarditate aliqua procurantes. Efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter qua; sunt jussa completis. Lætus obediat, quem causa genera. litatis invilat. Illa sola dolere debent dispendia, quæ studio videntur cupiditatis imposita. Nam quod pro rerum necessitate præcipitur, inde prudentium animus non gravatur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11-4","label":"Book 11, Notum facit regem centum libras auri ad necessitateseorumsublevandas concessiss…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-4"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11-5","label":"Book 11, Promotiones Officii Prætoriani, Quæ Natale Domini Fiunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11-5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}