{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 11.9","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.9","ref":"11.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.9.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Sciens ab eis contrarium posse credi, qui præce. dentibus malis fueranL imminuti (dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quæ pertulit), propositi nostri votum edictali tcnure promisimus, ne, juvante Deo, quos securos esse cupiluus, vel de ipsa sollicitudine gravaremus. Non enim est parvum tor. mentum, adversum aliquid formidare venturum. dum semper gravius æstimaatur emergere, quod lilnelor. Absit a nostris temporibus vel minima credulitas læsionis. Reo jam vicinus est, qui malus putatur: quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intrarit pectus apta [ed., acta] suspicio. Quapropter dica. tio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. Aptum est enim ab his jussa cognosci, duos decrevi. mus admoneri. Excitetur nunc amor omnium circa dominos felices; ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere. Sponsiones autem nostras red., vestras] vos veras efficitis si provincialibus æquabiliter præsidetis. Diligite justitiam, quæ vos et amabiles faciat, et gloriosum commodum sua participatione concedat. Scitote officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. Et ideo quam magnum est a tantorum conspectu facere quod omnium possint ora prædicare? Judicium quasi juridicium cognoscite vocitatum. Præsulem agere noa decet quod aller accuset. Quid timeat reus, cum vident crimen in fascibus constitutum? Sola malis illa tormenta sunt, si publica rota moribus suis sen- Haut esse contraria. Dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda. Studete ergo nobiscnm, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur. De remediis potius quam de læsione tractetur. Grave malum est, quidquam ad largienda juris beneficia fieri, et mixtum læsionibus inveniri. Sic agite, ut cum justitia probata quæritur, annus vester brevis esse videatur a. Honores potius vobis offerantur. Necessitatem quippe ambitus amittitis, si provincialium vobis vota societis. Nullos vestrorum actuum facimus esse custodes; nec sub privato arbitrio ingenium judicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. Instar nostræ geritis dignitatis, si vos conscientiæ puritate tractetis. Obviate malis, fovetc nihilominus innocentes. Si quis tamen est qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur, nec possi. tis exercere quod justum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite, aut, si virihus [ea. Ac., juribus] deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum fit audire de talibus. Atque ideo vobis totius excusationis causa submota est, quando aut per dignitatem vestram potesUs recta gerere, aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.51-58","label":"11.51 to 11.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.51"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 11.10","label":"Book 11, Letter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.10"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}