{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Cuncta quidem jure detestamur scelera, et omne quod iniquum est, clemens exsecratur auditus; sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta, nostram contra se incitavere censuram. Quis enim ferat in domesticis præsidiis locum fuisse periculis, et ibi inventum dulcis vita; exitum, unde nasci debucrat defensionis auxilium? Et ideo presenti jussione mandamus ut in famulos qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes, inhumatam quoque reverentiam ejus funeris abjecerunt d, legum districtione resecetis; quatenus qui exemplis provocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. Proh dolor! pietas in avibus invenitur, quæ ab humana conditione deseritur. Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, tante magnitudinis corpus nec exiguis alitibus probatur infestus [alii, infestum], sed magis accipitrem, vitam plumigerum avium persequcntem, alis caedit, ore dilaniat, totoque suo pondere periclitantibus nititur subvenire: et homines parcere nequeunt, cujus se genus esse cognoscunt! Ille non vult exstinguere quo poterat vesci: servi maluerunt occidere qui eos superstes consueverat enutrire. Fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit crudeliter desiderare pastoris. Tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit insepaltum.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.19","label":"Book 2, Letter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.19"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.20","label":"Book 2, Letter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.20"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}