{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2-2","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2-2.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Gratias Divinitati refero, quia et provinciales tecerunt quæ monui, et ego complevi omnia quae promisi. Nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum, nec ego pertuli tributarios indevotos. Habernus utrique quod in nobis diligere debeamus; illi repererunt affectuosos judices, nos acquisivimus integerrimos præcones. Agamus itaque, Deo præstante, quod coepimus. Possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conventus justitiae tributa persolvam. Vobis autem commode repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus præteritis spes magna redditur in futuris. Probastis enim quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. Non publicis, non privatis a me quisquam damnis amictus est. Discussorum terrores fecimus ignorari. Nec extraordinaria quaesivimus, qui cuncta geri legibus optabamus. Sed nec vos sitis in ea parte dissimiles. Præsules imitatores esse dignitatis nostræ jura voluerunt, quibus pene eamdem quam nobis jurisdictionem per provincias conlulerunl. Nullum repudiat sequenda justitia, omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se Ute solus facit, qui ab ipsa discessit. Cur accipiendi vota sectemur? Nullam gloriam recipit, qui dives vocatur: contra omni laude decoratur, qui justus edicitur. Desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit. Fasces accipimus, ut graves esse debeamus. Tribunalia conscendimus, ut morum gradibus evehamur. Nil vile, nil cupidum judices decet. Claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. Alioqui expedit non videri, quam cunctorum irrisione signari. Omnes ergo, qui gremiorum Ced., præmiorum celsa petimus, vitiorurn humilia deseramus. Sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata. IEquat crimen omne quos inquinat, et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui.judicat. Haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est. Fateor aviditatem desiderii mei, cupio me vobiscum velle prædicari a. Veniamus nunc ad consueta: quæ ideo debent suscipi grata, quia probantur esse solemnia. Quapropter, quod feliciter dictum sit, te ofliciumque tuum, cum Dei juvamine, possessorem praecipimus admonere, ut tributa indictionis tertiæ decimx (Anno Christi 535) devota mente persolvant, quatenus, trinæ illationis moderamine custodito, debitam reipublicae inferant functionem. Tempora exactionum statuta serventur; ita tamen, ut nullus sub immaturæ compulsionis injuria se ingemiscat exactum, nec iterum sub turpi venalitate induciarum largitas damnosa praebeatur. Dilatio enim tribuli major iit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus evitatur. Expensarum quoque fidelem notitiam, quaternis mensibus comprehensam b, consuetudine custodita, ad scrinia nostra dirigere maturabis; ut totius erroris detersa caligine, publici ratiocinii possit claritas apparere. Nam si aliter facias, te damna respiciunt, quai per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur. Et ut facilius possis, Deo auxiliante, quæ sunt statuta periicere, illum atque illum sedis nostræ milites tibi officioque vestro consuetudinarie præcipimus imminere, qualenus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. Cave ergo ne te imparem nostris præsles admonitis: quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1-2","label":"Book 12, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1-2"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3","label":"Book 12, Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}