{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2.2","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.2.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Amamus benclicia nostra geminare, nec semel praestat largitas collata fastidium; magisque nos provocant ad frequens praemium, qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt. Novis enim judicium impenditur, favor autem semel placitis exhibetur. Decorum est namque principis arbitria non hærere, quia commendantur priora posterioribus donis, et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. Pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum; ut et anteriora libi merito contulisse videamur, et in sequentibus conltantiam tenere nostra benignitas aestimetur. Non enim relinqui inglorios patimur, qui generis claritate. praedicantur. Currat quinimo honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortaoa proficiat. Nam quis desperet augmentum, ubi est iii amore donum, et præstare propositum? Hujus experimenta clementiae te retines approbasse [mss., teo me approbasse], cum soli genitalis fortuna relicta, velut quodam postliminio in antiquam patriam commeasses.Excepit te noster affectus, implevit beneficus manus, fecitque esse votum, quod nostrum expetiisses imperium. Sic enim decebat crescere, qui me- Hora visus est elegisse. Mutatur enim fortuna cum dominis; et in laude regnantis proficit, quod subjectus acquirit. At tu parem te huic indulgentiae prestitisti. Illustri enim honore ditatus, tanta te maturitate tractabas, ut annos leves patereris esse sab pondere, quem non potuit in prima £tate vincere fortissima vis naturæ. Paterna enim substantia locopletatus, quae semper novos extollit hæredes, conservasti divitias, cum ad eas praeter laboris studia pervenisses. Solet enim facile labi, quod sine difficultate potuit inveniri. Auxisti patrimonium vivacitatis [ Gr. et Cuj., vicinitatis ] instantia. Nam quod signum magis bonae dispensationis [ed. Ac., dispositionis ] quæratur, ubi testis est consutatus? III tanta facultate meruisti, ad quod vix eversis patrimoniis pervenitur. Privata parcitas liberalitates publicas enutrivit, Transiisti gloriam patris dispositione laudabili; et quod ille assumere non valuit, de ejus opibus effecisti. Celsos currus nisi confidentia magna uon ap. petit, dum generosi est animi optare quod summum est. Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipitat natura prodire. Rediit per te Transalpinae familiae consulatus, et arentes laurus viridi germine renovasti. Sacram Urbem aspice tuis votis candidatam. Tende igilurad laudum celsa vestigia; ut priores tuos, quos honore reparas, virtute transcendas. Sume igitur per indictionem quartam [id eat an. Chr. ] consulatus insignia, dignumque te tantorum desideriis presenti comproba largitate. Hic profecto locus est, ubi praconium meretur effusio; et virtutis genus est, propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis acquiritur, quantum facultatibus abrogatur. Respice te supra omnium humeros atque ora volitare; talemque te praebe, ut dignos genere, dignos Urbe, dignus nostro judicio, dignus trabeis æstimeris.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.1","label":"Book 2, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.1"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.3.1-22","label":"2.3.1 to 2.3.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.3.1"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}