{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2.28","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.28","ref":"2.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.28.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Tribuenda est justis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditor quoe irremunerata transitur. Athletam populis palma designat esse victorem. Sudores bellicos civica corona testatur. Exspectant eliam equos praemia sua; et tanta justitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. Quod si ita est, diguum est hoc homini _ reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. Per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiæ probatae vestigium; et quod raro in serviente provenit, permutatio judicum nunquam circa te variavit affectum. Nec erat in te alieni judicii quisquam invidus, cum etiam decessorum suorum ordinationibus redderetur adversus. Placere siquidem meruisti cun ctis, cum semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus efficaciam, in observationb labore frequentiam; et quod rarum continentiæ bo num crebra hominum vitia fecerunt, cum multis præ beres ofiicia, nulli tuam operam venditabas. Voca bulum principis nulla sorde maculasti, servans digni tatem nominis exercitatione virtutis. Hinc est quoil spectabilitatis honorem, quem militiæ sudore deter* sis justa deputavit antiquitas, præsenli tibi auctori. tate conferimus; ut laboris tui tandem tinitas excubias, remuneratione comitivæ primi ordinis b, jam securus intelligas. Et quia gratiam principis dignitas nuda non asserit, nec beneficium dici potest quod nulla utilitate sentitur: privilegia tibi quoque, quas tribui scholæ tuae exprincipibus divalia constituta voluerunt, simili munificentia condonamus. Nec quidquam in bis debes metuere, quae forsitan novella usurpatione tentantur. Ab omni ergo damno oneribusque sordidis juste munivit antiquum. Sed quanquam praesenti remuneratione tibi digna solvamus, futuris tamen votis spem maximam pollicemur. Sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit providentia principalis; ut quos dignos favore nostro credimus, eos quoque majori honore cumulemus. Verum quia celari non decet regium bonum, impetrata presentia ad provincialis judicis facito notitiam pervenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio, universitatis corda cognoscant, tibique ut pote militiæ 34 munere persoluto, cultus competens pro nostrorum temporum laude servetur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.27","label":"Book 2, Letter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.27"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.29","label":"Book 2, Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.29"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}