{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2.39.1-16","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.39.1-16","ref":"2.39.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Si audita veterum miracula ad laudem nostre clementiae volumus continere (quoniam augmenta regalis gloriæ sunt, cum sub nobis nulla decrescuot), quo studio convenit reparari quod et nostris oculis frequenter constat oflerri? Delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intelligas quo des:derio cupimus reficere, quod de memoria nostra nescit exire. Caeruleum fontem vidimus in formam dolii concavis hiatibus aestuantem, et fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio (ms. Aud., tentilabio. Ed. Niv. et Gam., tentilatioj, natune probabili dispositione coronatas; quae licet, more caiidae, nebulosos vapores exhalent, hanc tamen jucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quivis hominum illam gratiam desideret contiugere, etiam cum non ignoret ardere. Ore plenissimo b, in sphaerae similitudine, supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt. Unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit; ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sen tis ex i re. 37 Veniunt aquae per algentes meatus tali fervore succensae, ut post recurva spatia, quæ artc facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae [ed., in calores maxime sunt rediturae]. magistri miran* dum semper ingenium, ut naturae furentis ardores ita ad utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! Juvat videre secretum, latices vapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem venire decursu rivi, unde usualiter solebat exstingui. Merito dicunt philosophi elementa sibi mutuis complexibus illigari, et mirabili conjungi foederalione,, quae inter se contraria intelliguntur varietate pugnare. Ecce madentem substantiam vapores producere coastat ignitos, qui mox ad thermarum aedificia decora pervenerunt, illis a cautibus uada descendens, et aera sua qualitate succendit, et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lavacris: unde non tantum deliciosa voluptas acquiritur, quantum blanda medicina confertur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.38","label":"Book 2, Letter 38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.38"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.39.17-38","label":"2.39.17 to 2.39.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.17"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}