{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2.40.25-47","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.40.25-47","ref":"2.40.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.25.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Lydius contra nimias curas animaeque taedia repertus, remissione reparat, et oblectatione corroborat. llaeo ad solutiones corruptibile saeculum flectens, honestum remedium turpe fecit esse commentum. Hic fero numerus quinarius trina divisione consistit. Omnis enim tonus habet summum, et imum; hsec autem dicuntur ad medium. Et quoniam sinc se esse non possunt, quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est, artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri. His rebus aliquid majus adjiciens humana solertia, terris quamdam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quæ diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata; ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, hæc adunatio mirabilis contineret. Hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit, vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit. Illo cantante amaverunt siccas Tritones terras; Galatea lusit in solidis; deseruerunt ursi amabiles silvas; leones domestica tandem canneta reliquerunt; juxta praedonem suum praeda gaudebat. In unum conventum contraria vota collecta sunt, et fidem dicente lyra, omnia sibi adversa crediderunt. Amphion quoque Dircxus, canendo chordis, Thebanos muros dicitur condidibse; ut cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse. Musæum etiam et artis Orphei tilium, et natune, Maronis præpotens lingua concelebrat: dicens apud inferos in summa beatitu. dine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amœnabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae hujus contigerit suavitatibus epulari. Sed hæc omnia humano studio per manualem musicam videntur eSecta. Naturalis autem rhythmus animatæ voci cognoscitur attributus: qui tunc pulchre mclos custodit, si apte taceat, congruenter loquatur, et per accentus viam musicis pedibus composita voce gradiatur. Inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantor judices, misereantur errantibus; et quidquid potest eloquens efficere, ad hujus disciplincc non est dobium pertinere gloriam.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.40.1-24","label":"2.40.1 to 2.40.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.1"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.40.48-65","label":"2.40.48 to 2.40.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.48"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}