{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2.40.48-65","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.40.48-65","ref":"2.40.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.48.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt attributa, id est, Heroicum et Iambicum: unum quod erigeret, alterum quod placaret. Ex quibus ad oblectandum animos audientium diversa progenita sunt. Et ut in organis toni, ita in humana voce varias animi affectiones gravida metra pepererunt. Sirenas iD miraculum cantasse curiosa a prodit antiquitas; et quamvis navigantes fluctus abduceret, carbasa ventus inflaret, eligebant suaviter decepti scopulos incarrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. Quibus solus Ithacus evasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum contra noxiam dulcedinem. Cogitavit vir prudentissimus felicissimam surdilatem, et quam vincere intelligendo non poterat, melius non advertendo superabat. Se vero soliditati arboris constrictis nexibus illigavit, ut et £1- mosos cantus liberis auribus probare potuisset, et pericula dulcisonæ vocis unda rapiente vinctos evaderet. Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso e caelo Psalterio, quod vir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animæ sospitate composuit, ut his hymnis et mentis vulnera sanarentur, et Divinitatis singularis gratia conquiratur. En quod saeculum miretur et credat: pepulit Davidica lyra diabolum; sonus spiritibus imperavit; et canente cithara ter rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. Nam licet hujus delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius est inventum ad permovendos animos, quam concavae 39 citharæ blanda resultatio. Hinc etiam appeflatam existimamus chordam, quad facile corda moveat. Ubi tanta vocum collecta est sub diversitate concordia, ut vicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. Tanta eaim vis est convenientiae, ut rem insensualem sponte se movere faciat, quia ejus sociam constat agitatam. Hinc diversae veniunt sine lingua voces; hinc variis sonis efficitur quidam suavissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista gravis aliqua laxitate, hæc media tergo blandissime temperato;","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.40.25-47","label":"2.40.25 to 2.40.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.25"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.40.66-79","label":"2.40.66 to 2.40.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.66"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}