{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 2.41","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.41","ref":"2.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.41.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Gloriosa quidem vestrae virtutis affinitate gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem, feliciter in nova proelia concitastis, et Alamannicos populos, causis fortioribus inclinatos, victrici dextera subdidistis. Sed quoniam semper in auctoribus perfidiæ resecabilis videtur excessos ( quia et primariorum plectibilis culpa omnium debet esse vindicta ), motus vestros in fessas reliquias temperate: quia jure gratiae merentur evadere, quos' ad parentum vestrorum defensionem respicitis confugisse. Estote illis rcmissi [mss., remissusJ, qui nostris tinibus celantur exterriti [Gr. Cuj. et Forn., externi]. Memorabilis triumphus est, Alamannum acerrimum sic expavisse, ut tibi eum cogas de vitae rounere supplicare. Sufficiat illum regem cum gentissuae superbia cecidisse; sufficiat innumerabilem nationem partim ferro, partim servitio subjugatam. Nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis. In talibus causis accipe frequenter expertum. Illa,mihi feliciter bella provenerunt, quae moderato fine peracta sunt. Is enim vincit assidue, qui novit omnia temperare, dum jucunda prosperitas illis potius blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt. Cede itaque suaviter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consuevit exemplo. Sic enim fit, ut et meis petitionibus satisfecisse videamini, nec sitis solliciti ex illa parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. Quocirca salutantes honore et affectione, qua dignum est, illum. et illum legatos nostros ad excellentiam vestram consueta charitate direximus; per quos et sospitatis vestræ indicium, et speratae petitionis consequamur efieclum. Quaedam vero, quae ad nos pro vestris utilitatibus pervenerunt, per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus; ut cautiores effecti, optata possitis victoria constanter expleri. Vestra siquidem salus, nostra gloria est; et toties regnum Italiae proficere judicamus, quoties de vobis laeta cognoscimus. Citharoedum etiam arte sua doctum pariter destinavimus expetitum, qui ore manibusque consona voce cantando a, gloriam vestræ potestatis oblectet. Quem ideo fore credimus gratum, quia ad vos eum judicastis magnopere dirigendum.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 2.40.66-79","label":"2.40.66 to 2.40.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.66"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.1","label":"Book 3, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.1"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}