{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 22.1-20","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 22.1-20","ref":"22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/22.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Expensæ publica; diversa temporum varietate titubantes, hac ratione se poterunt continere, si proventuin locorum sequatur salubritas jussionum. Illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. Nam si indicatur lJurel. tegit indicitur] quod sterilitas jejuna denegavit, tunc et provincia lxditur, et effectus optabilis non habetur. Commeantium igitur attestatione didicimus, Istriam provinciam a tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, divino munere gra,idam, vini, olei, vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. Et ideo memoratas species in tot solidos date pro tributaria functione, qui vobis de præsenti prima indictione (Anno Christi 538) reputentur: reliqua vero propter solemnes expensas relinquimus devolai provinciae. Sed quoniam nobis in majore summa sunt quærenda quæ diximus, tot solidos ctiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio uberrime debeant congregari. Frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis damna sentire; eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor ereptus est; et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. Quanto vero melius est parere dominis, quam prestare longinquis, et debita fructibus solvere, quam ementium fastidia sustinere! Prodimus etiam amore justitiac quod nobis suggerere poteratis; quia in pretio lxdere non debemus, unde naulorum prebitionibus non gravamur. Est enim proxima vobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa: ubi quasi tribus uberibus, egregia ubertate largitis, omnis fructus optabili fecunditate profluxit. Quæ non immerito dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimis et deliciosa digressio, fruitrr in Septentrione progressa coeli admiranda temperie. Habet et quasdam, non absurde dixerim, bajas suas, ubi undosum mare, terrenas concavitates ingrediens, in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. Hæc loca et garismatia plura nutriunt, et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi non unus est. Numerosæ conspiciuntur piscinoc Neptuniæ: quibus, etiam cessante industria, passim ostrea nascuntur injussa.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 21","label":"Book 12, Letter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/21"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 22.21-35","label":"22.21 to 22.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/22.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/22.21"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}