{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 3.12","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.12","ref":"3.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.12.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Amamus, Patres Conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. Publici enim decoris mater est mens regentis; et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. Facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam, quam dissimilem sui princeps possit formare rempub. Hine I est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quidquid de vobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. Nam cum omnia celsa mereamini, nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse defuerit. Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum præfecturæ urbana; dignitate promovemus; ut et ille augeatur fascibus, et vobis tanti judicis minime subtrahatur ornatus. Scitis enim, sæpe ex hac familia viros enituisse præcipuos. Recordamini provecti avum perfecti dogmatis honore ditatum, cujus innoxiam[ed., maximam] facundiam fora mirata sunt. Studuit vero, cum abundaret eloquio, sciens, dicendi peritum debere esse puritate conspicuum a. His meritis ad bonorum celsa perductus, largitiones sacras fida protexit custodia, implens etiam doctrina, quam susceperat magisterii dignitatem b: ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse pracipuus. Accedit etiam provecti nobilissimus pater, qui comitiva£ privatarum infulas nullius acerbitate calumniae profanavit, qui afiectans famæ commoda, pecuniae neglexit augmenta; et, quod rarum virtutis exemplum est, his egit se temporibus continentem, quibus crimen avaritia non habebat. Principis enim propositum facit, aut negligere judices, aut amare virtutes. Tot igitur originis documenta praemittens [ed., promittensj, credamus bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem, et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. Favcte ergo, P. C., vestris dignitatibus consecrato, ut ad majora virtutum desideria concitetis quos nos munerum [mas., nimirum] provocamus exemplis.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.11","label":"Book 3, Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.11"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.13","label":"Book 3, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.13"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}