{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 3.48","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.48","ref":"3.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.48.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Laetitia debet esse cunctorum, provida jussio dominantium: quando illud quod vos debuistis expelere, nos vide tis offerre. Quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quæ aut sit necessaria, aut non gravat esse superfluam? Et ideo Leodirrido sajoni nostro praesenti delegavimus jussione ut ejus instantia in Veruca castello vobis domicilia construatis; quod a positione sui congruum nomen accepit. Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qai proceris lateribus silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur; cujus ima graciliora sunt quam cacunina, et in mollissimi fungi modo superius extenditur, cum inferiori parte tenuetur. Agger sine red. Niv. et Ga., sub] pugna, obsessio secura: ubi nee adversarius quidquam praesumat, nec inclusus aliquid expavescat. Hunc Athesis, inter fluvios honorus, amoeni gurgitis puritate preterfluit, causam praestans moniminis et decoris: castrum pene in mundo singulare, tenens claustra provinciae; quod ideo probatur magis esse praecipuum, quia feris gentibus constat objectum. Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem, cui desiderium non sit habitare, quam vel externos deleclat invisere? Et quanquam, Deo juvante, nostris temporibus provinciam securam credamus, tamen prudentiæ nihilominus est cavere, etiam quse non putantur emergere. Munitio a tractanda est semper in otio: quia tunc male quæritur, quando necessaria judicatur. Mergi, quibus nomen est ex facto, cohabitatores piscium, aquatiles volucres, futuras tempestates naturaliter prævidentes, sicca petunt, stagna derelinquunt. Delphini, fluctus pelagi metuentes, vadosis littoribus immorantur. Echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciæ divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes ( quia illis pro tevitate corporis nandi nulla fiducia est) lapillos, quibus pares possint esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati, scopulos petunt, quos fluctibus vexandos essenon credant. Aves ipsæ adventu hiemis patrias mutant. Ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt. Hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate requirere? Non est in mundo Unde [ed. Niv. Ga. Gr. et Cuj., undis. Ms. R., in mundo unum] humanae res mutabilitate quatiuntur; et ideo providentia dicitur, ut quæ sunt futura tractentur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.47","label":"Book 3, Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.47"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.49","label":"Book 3, Letter 49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.49"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}