{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 3.52","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.52","ref":"3.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.52.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Sicut invidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium atque Paschasium spectabiles viros finalis orta contentio est, ita ut terminos casarum suarum non legibus, sed viribus crederent vindicandos. Unde miramur tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus, aut jugis montium, aut fluminum ripis, aut arcaturis constructis aliisque signis evidentibus constat esse delinitum. Quid isti facerent, si in Ægyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis superveniente diluvio, indicia finium vastissimus gurges abradit, et indiscreta tero iacies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? Quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata discederet. Hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnis sermo conclusus est. Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldæi primum invenisse memorantur: qui rationem ipsius disciplinx generaliter colligentes, et in astronomicis rebus, et in musicis, et in mechanicis, et in archilecticis, et in medicinam, et ad artem logisLicam, vel quidquid potest formis gqperalibus contineri, aptam esse docuerunt; ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem verissimam pervenire. Hanc post Ægyptii, non dissimiliter animi fervore calentes, propter augmenta Nilotica, que singulis annis votiva inundatione patiuntur, ad dimensionem terrae et recuperandas formas finiam transtulerunt; ut fieret arte distinctum, quod litigiosae confusioni videbatur obnoxium. Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, vestra nihilominus adhibeat magnitudo; ut jam omnia, quæ manifesta ratione distincta sunt, per evidentia debeat documenta monstrare. Nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae jam probantur suis finibus terminata? Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris divisus, censuque descriptus est; ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate solvenda. Hoc auctor Hyrummetricus redegit ad dogma conscriptum; quatenus studiosus legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. Videant artis hujus periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas. Nam disciplinæ illæ, toto orbe celebratæ, non habent hunc honorem. Arithmeticam dicis, auditoriis vacat. Geometria, cum tantum de coelestibus disputat, tantum studiosis exponitur. Astronomia et musica discuntur ad scientiam solam; agrimensori vero finium lis orta committitur, ut contentionum protervitas abscinda. tur. Judex est itaque artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: 58 fanaticum credis, quem tortuosis semitis ambulare conspexeris. Indicia siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat jure communi, via illi est sua lectio, ostendit quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium jura discernit; et more vastissimi fluminis a, aliis spatia tollit, aliis rura concedit. Quapropter auctoritate nostra suffulti, talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare; quatenus possessorum jura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.51.41-55","label":"3.51.41 to 3.51.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.51.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.51.41"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 3.53","label":"Book 3, Letter 53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.53"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}