{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 4.10","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.10","ref":"4.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.10.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Foedum est inter jura publica privatis odiis licentiam dare, nec ad arbitrium proprium judicandus est inconsultus fervor animorum. Iniquum quippe nimis est quod delectat iratum. Furentes justa non sentiunt, quia dum commoti animo in vindictam saeviunt, rerum temperantiam non requirunt. Hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu It, nihil proprio ageretur impulsu. Quid enim a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per vim litigia terminentur [ms. A., per jura litigia non terminentur]? Provincialium igitur Campaniæ atque Samnii suggestione comperimus, nonnullos, neglecta temporum disciplina, ad pignorandi c se studia transtulisse, et quasi edicto misso, per vulgus licentiam crevisse vitiorum. His multo acerbiora jungentes, alienis debitis ad solutionem alios trahi, solamque causam probabilem videri, si aliqua debitori potuit in civitate conjungi. iniquum persuasionis (lege pervasionis. JUBET.] errorem. Dividuntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit haeres, exuitur; uxor maritalibus debitis, nisi per successionis vincula, non tenetur; et audacia solutionem trahit extraneos, cum absolvant jura conjunctos. Hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit, nunc necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam. Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas vestra ad cunctorum faciat notitiam pervenire, ut quisquis quod repetere debuisset, pignorandi studio fortassis invaserit, voce [mu., vocem] juris amittat, nec liceat cuiquam sua sponte, nisi obligatum forsitan, pignus auferre. Si vero alterum pro altero, quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui vim fecit direpta restituat: quia scelera damna plus cohibent, et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere jacturam. Quem vero ab hac redhibitione [alii, redimitione] foedum patrocinium tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio vindicetur. Non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 4.9","label":"Book 4, Letter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.9"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 4.11","label":"Book 4, Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.11"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}