{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 4.2","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.2","ref":"4.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.2.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Per arma fieri posse filium, grande inter gentes constat esse praeconium: quia non est 60 dignus adoptari, pisi qui fortissimus meretur agnosci. In sobole frequenter fallimur. Ignavi autem esse nesciupt, quos judicia pepererunt. Hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando viqculo animi obligantur extranei; et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori, quam aliquid asperum patribus videantur infligi. Et ideo more gentium, et conditione virili, filium te praesenti munere procreamus; ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dignosceris. Damus quidem tibi equos, enses, clypeos, et reliqua instrumenta bellorum; sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra judicia. Summus enim inter gentes esse crederis, qui Theodorici sententia comprobaris. Sume itaque arma, mihi tibique profutura. ille a te devotionem pe. tit, qui te magis defensare disponit: probat tuum animum, et opus non habebit obsequium. Adoptat te Ulis, de eujus gente tu potius formideris. Nota sunt enim Herulis Gothorum, Deo juvante, solatia. Nos arma tibi dedimus; gentes autemolimvirtutum pignora praestiterunt. Salutantes proinde gratia compotenti, reliqua per illum et illum legatos nostros patrio....mone mandamus, qui vobis litteras nostras evidenter exponant, et ad confirmandam gratiam quæ sunt dicenda subjungant.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 4.1","label":"Book 4, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.1"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 4.3","label":"Book 4, Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.3"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}