{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 5.22","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.22","ref":"5.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.22.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Licet caute semper eligendus sit qui vobis mittitur approbandus (quia ipse magis traditur examini, cujus sententia noscitur prolata pensari), illas tamen prudentibus viris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus [Gr. et Cuj., artibus] quasi gemmæ nobiles affiguntur. Ubi enim dignius eloquens quam in civitate proMat litterarum, ut ibi declaret mentum, ubi nutrivlt ingenium? Aptum est orone bonum locis suis; et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur. Requirit pugna validas nlanus, desiderat navigium pectus animosum: sic scrinia vestra fidele propositum, sic curia facunda diser. tum. Multa ergo deliberatione pensandus esso creditur, qui quotidie vestris sensibus offeratur. Capuanum igitur spectabilem virum æstimatio nostra respexiL, qui curiæ vestrae sententiam majoris natu auctoritate facundus eJiceret, et senatus scrinia conscientiae puritate servaret; ut actus illos mundo celeberrimos 87 sua reddat integritate laudandos. Magnum munus est, Patres Conscripti, ad integritatem deligi; nec mediocriter probatur conscientia cui est veritas commissa sæculorum. Nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio vera dixerit, qua laude censeri poterit qui cunctis temporibus certa transmittit? Sed quamvis alumni vestri habeatis cuncta Botissima, juvat magis illa repetere quæ omnium consensus possit agnoscere. Adest semper electa quaedam sermonum grana, blanditur aurihus, mentem trahit, utitur perspicuitate lacundiæ, qualem de pura conscientia decet emanare. Est enim quoddam speculum morum agentis oratio; nee majus potest esse mentis testimonium, quam qualitas inspecta verborum. Nam ut ejus propria describamus, patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his eo tamen torrentior [Alii, correctior] cum perorai; et hoc illi ad gratiam datum est provente natura, ut quem præ foribus haesitantem videras, eloquentem in certami nibus obstupescas. tUa vero memoria, quae oratorum thesaurus jure vocitatur, tanta in eom firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse recondita. Magnum beoeficicm, oblivionis nescire defectum; et quaedam similitudo vere cælesllum est, tempore decursa semper habere praesentia. Quæ nune ideo declaramus, ut: cognoscatis subjectorum gratas nos habere virtutes; et judiciam nostrum non per casuale votum. sed per electionis studium doccamus esse conceptam. His ergo, P. C., Capuanum bonis dotatum, a præsenti indictione decuriarum rectorem esge præcipimus, majoris etiam natu auctoritate subvehimus;ut qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum revercntiae genus, in vestro ordine ætatis honore gratuletur. Augebit eloquentiam officio meliore ditatus: quoniam multum facundior est qui sententiam dictat, quam ille qui supplicat. Libertas verba nutrit, metus autem copiam frequenter intercipit. Actus quoque ipse longe dissirnilis; ut qui pridem assistebat etiammediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat vestræ curiae consulares.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 5.21","label":"Book 5, Letter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.21"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 5.23","label":"Book 5, Letter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.23"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}