{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 6-17","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-17","ref":"6-17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-17.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Quamvis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius videantur testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit ambigere te de illius lampadis claritate lucere. Secures enim et fasces, quos illi [Jur. legit illius] dicavit genio antiquitas, tuis videntur faleris deputata, ut jurisdictio concessa vel tacita possit admonere provincias. Sed quale tibi debet esse quod curules iuclytas probatur ornare? Vultus quinetiam regnantium geniata obsequii pompa præmittit, ut non sotum summi judicis, sed et dominorum reverentia cumulatus orneris. O magnæ temperationis inventum! nomine consulis promitteris clementissimus, et de principum imagine metuendus. In aliquibus adhuc provinciis ornatus penula, carpenti etiam subvectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per expressas imagines rerum vices te præcelsæ gerere dignitatis. Considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum dejectione vitieris. Nominis tui auctor multa conferendo prædicatur. Tu age, ne ollis cupiditatibus accuseris; ut si dare non praevales, certe te moderari velle festines. Proximus enim habetur donanti, de quo potest dici, abstinens est jugiter alieni. Certe fœdissimæ contrarietatis vitium eSE, studere furtis, et habere vocabulum largitatis. Erigat ad laudem tuos animas, quod vocaris. Non te prorecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris. Nam errores noxios vincere, est vitia maculosa superare, et iste revera editus est de moribus consulatus. Nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina imposuerunt: dum continentiæ magnæ præsulem provinciis mitterent consularem. Triumpha jura publica, largire justitiam, et ex fortiori parte imitari praevales, quem nominis proximitate contingis. Pecuniis potest indigere mediocris [A c., mediocribus]; morum talenta non potest non habere, qui justus est. Non pavescas largas consulum manus. Habent et boni pauperes divitias suas. Illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humanonascitur, non quod terræ visceribus continetur. Quanto melius triumphare ex animi thesauro, undo numquam nascitur pœnitudo! Quia nec tenuis efficeris cem plura concedis: quinimo tantum locupletior. redderis, quantum te bona [alii, bonæ] conscientiae sparsisse cognoscis. Quapropter opinionis tuæ laude pellecti, per illam indictionem in illa provincia consularitalis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum. Illa magis dilige, quae aequitatis jura commendant. Nomen luum actionibus proba. Consule fessis, et tunc vere diceris consularis. Sed ut omnia æquabili moderatione pensentur, institue pecunias non quærere, et agnoscis munera tibi copiosa provenire. Hanc enimconditionem humanis actibus divina posuerunt; ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare. Ignorantes accipiunt, qui bene agunt, quia necesse est ut dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6.21-44","label":"6.21 to 6.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6.21"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-18","label":"Book 6, Xxi. Formula Rectoris Provinciæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-18"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}