{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 6-19","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-19","ref":"6-19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-19.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Regalis est providentiæ, tales judicum personas cligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit iuunorari. Nullum enirn tale negotiam est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisiisse. d Non enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos actio præsulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. Falsus enim dotor esse non creditur, obi tanti laboris taedia subeuntur. Et ideo majore cura tractanda sunt, unde invidia plus timeulr. Proinde rer indictionem illam comitivam tibi Syracusanæ civitatis, propitia Divinitate, concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi præstitisse cognoscis. De proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus, uude ad nos difficile veniri posse sentimus. Habes quæ te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris. Militum tibi numerus nostris servit expensis. Redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatas est. Exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis, et armorum pompa decoraris. Verum inter hæc civilem cogita disciplinam. Non permittas milites esse possessoribus insolentes. Annonas suas sub moderatione percipiant; causis non misceantur extraneis. Pre securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur habere armatum. Privilegia dignitatis tuae nec volumus minui, nec jubemus excedi. Sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-18","label":"Book 6, Xxi. Formula Rectoris Provinciæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-18"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-20","label":"Book 6, Xxiii. Formula Comitivæ Neapolitanæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-20"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}