{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 6-6","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-6","ref":"6-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-6.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Grata sunt omnino nomina quæ designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audiendi toRnor, ubi in vocabulo concluditur quid geratur. Uonis enim praesidere regalibus comitivam sacrarum largitionum indicia rerum verba testantur. Quod vere decorum, vere fuit omnimodis exquisitum, in donorum regalium parte sequestratam facere dignitatem, et alterius bonorem dicere, dum nos constet dona conferre. Actus iunocens, pietatis officium, illud semper ingerere, unde se fama principis possit augere. Regalibus magna profecto felicitas militarc donis, et dignitatem habere de publica largitate. Alii judices obtemperant residuis virtutibus regnatoris; hic sola est quæ tantummodo serviat ad momenta pietatis. Nibil enim per ipsam districtulI. geritur, nit severum forte censetur; sed tunc obsequitur, quando pro nobis vota funduntur. Supplicum per te fortunas erigimus, caL Januariis affatim dona largimur, et lætitia publica militia tua est. Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura vultus nostri metallis usualibus iJoprinlatur, monetamque facis de nostris temporibus futura sæcula commonere. magna inventa prudentum! o laudabilia instituta majorum! ut et imago principum subjectos videretur pascere per commercium, quorum consilia invigilare non desinunt pro salute cunctorum. Sed huic, ut ita dixerim, munerariæ dignitati, præconem largitatis nostræ, pu. blicæ felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adjungimus, ut per te demus bonorcs, per quem et nostræ pecuniæ conferimus largitates. Merito, quando et simili gratia utraque præstantur, et ab uno debuerunt judice geri quæ parili videntur laude conjungi. Parum est autem quod provinciarum judices ture subjaceant dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirlnas officium, dum perfectam non creditur nisi a te fuerit pro solemnitate completom. Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ut quidquid ad splendorem regum pertinet, tuis non minus ordinationibus obediret. Curas quoque littorum adventitia lucri provisione committis. Negotiatores, quos humanae vitæ constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subjectos. Nam quidquid in vestibus, quidquid iu ære, quidquid in argento, quidquid in gemmis ambitio humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundat; et ad judicium tuum connuunt qui de extremis mundi partibus advenere. Salis quoque commercium inter vestes sericas et pretiosissimam mar. paritam non inepte tibi deputavit antiquitas, ut sapientiam tuam evidenter ostenderet, cui talis species deputata serviret. Quapropter per illam indictionem comitivæ sacrarum et primiceriatus Libi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis, qui bonorum numerositatc præcingeris. Utere igitur solemniter titulis tuis; et si quid tibi de antiquo privilegio usus abstulit, plurima certe quae vindicare debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quæ libi copiosum fructum decoris atrerunt, si probis moribus excolunhir.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-5","label":"Book 6, Vi. Formula Magisteriæ Dignitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-5"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-7","label":"Book 6, Viii. Formula Comitivæ Privatarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-7"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}