{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 6-9","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-9","ref":"6-9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-9.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Constat felicem esse rempublicam quæ multis civibus resplendel ornata. Nam sicut cœlum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitaium. Non quia fiat homo alter honoribus, sed quia Modestior efficitur, a quo conversationis ordo melior postulatur. Quis enim opinionem suam vituperabiliter tractare velit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit Illumsiquidem honores glo-, rificant, quem commendat et vita. Nam malo instituto vivere, nec principi fas est, quando et de illo popnlus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare. Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, jugitcr propriis utilitatibus occuperis. Quid enim fortunatius quam agrum colere, et in urbe lucere, ubi opus propriun1 delectat auctorem, nec aliquid fallendo conquirilur, dum suavi horrea labore cumulantur? Quapropter nos dedimus dcleclabilem bonorem, tu conversationis, associa dignitatem (nam utraqne sibi conjuncta sunt, unum pendet ex altero; non coalescunt sparsa semina, nisi etiam terræ qualitas fuerit operata i habiturus messem de nostra gratia copjosam, si a te judicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-8","label":"Book 6, X. Formula Qua Per Codicillos Vacantes Proceres Fiant","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-8"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 6-10","label":"Book 6, Xii. Formula Comitivæ Primi Ordinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-10"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}