{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 7-39","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-39","ref":"7-39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-39.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Supernuum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est propositi universos cornmuniter vindicare. Sed quia securitatem tuam quorumdam violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci; ut quod omnibus praestare cupimus, supp!icanti potissimum conferamus. Atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum, in castra defensionis nostræ clementer excipimus, ut cum adversariis tuis, non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris protectione contendere. Ita Set ut, truculentis viribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exæquatus. Quapropter a tuitionem tibi nostri nominis, quasi validissimam turrem contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta, nostra concedit auctoritas; ita tamen, ne, his praesumptionibus sublevatus, civile respuas praebere responsum; et tu videaris insolens calcare jura publica, quem primitus detestanda premebat audacia. Et qua ministros efficaces nostra debet habere præceptio, nec decet principem loqui quod non videatur posse compleri, praesentis beneficii jussione, adversus Gothos illa, adversus Romanos illa, facile te fides et diligentia custodivit: quia nemo laborat defendere, nisi qui timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. Fruere igitur nostra clementia; beneticio lactare suscepto. Nam si ulterius a quoquam sub incivilitate tentaris, tua de inimicis poLias vota complebis.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 7-38","label":"Book 7, Xxxviii. Formula Clarissimatus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-38"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 7-40","label":"Book 7, XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET b LIBERIS LEGITIME CONSTITUENDlS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-40"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}