{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 7-7","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-7","ref":"7-7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-7.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Quamvis nomen tuum b ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris; tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus. Quid est tibi pulchrius quam in illa Urbe operam navanter impendere, diligentiæ tuæ ubi tales testes videntur assistere? Cautela.quidem tua, mox ut adhibita fuerit, per patriciorum et eonsutum ora discurrit: vix te contigit aliquid sollicite facere, et audis proceres cum admiratione laudare. Mediocrem dignitatem regis, et in summa opinione versans. Custos Romanæ civitatis diceris, quando eam ab intestino hoste defendis. Quapropter circa fures sollicitus esto; quos etsi tibi leges punice minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam contulerunt; credo ut quamvis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, majori eos subderent dignilati. Utere igitur per indictionem illam præfecturæ vigilum dignitate. Horror tibi poenarum ademptus est, non potestas; nam lex a quo voluit malos capi, ipsum censuit plus timeri. Eris securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter sHentiosus, cui fallere insidiantes fas. est, et decipere gloria. Artus tuus vcnaLio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc timetur [Alii, tenetur). Furta magis in turibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis. Præstigii genus est quod agitis, ut latronum versutias irretire possitis. Facilius enim æstimamus sphingis aenigmata comprehendi potuisse, quam raptoris fugacem præsentiam repcrire. Ille circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias, quemadmodum potest capi, qui more venti nullo loco cernitur contineri? Vigila, impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus; et sicut inae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium. Esto nunc ad injuncta sollicitus. Venalitas tibi non adimat quod concedit industria. Nam licet hæc sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi. Privilegia quoque tua vel officii dcpulati, ex nostra tibi auctoritate rationabiliter vendicabis, quia necesse est in tam magna civitate per diversos judices agi quod ab uno non potest explicari.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 7-6","label":"Book 7, VI. e FORMULA COMITIVÆ FORMARUM. URBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-6"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 7-8","label":"Book 7, Viii. Formula Praefecti Vigilum Urbis Ravennatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-8"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}