{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 7-8","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-8","ref":"7-8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-8.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Quamvis dignitate magni nominis prima fronte decorcris (quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabata!terius vilitate pollneret), tamen hinc intelligitur quid sentire majorum potuisset auctori Las, quando præfectos vigilibus appellare voluere, qui pro generali quiete discurrunt. Tibi enim commissa est fortunarum securitas, civitatis ornatus, utilitas omnium; scilicet ut circa domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem civium laedendum esse sentires. Custodi forlunas omnium. Securus somnus te vigilante carpitur, et molestia nulla sentitur. In pace positus sumis de nocturno fure victorias. Tuis laureis mane civitas defensa laetatur; quae dum captos respicit. tunc se occulto hoste carnisse cognoscit. Quotidie triumphas, si bene vigilas. Et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi jugiter latronibus famulatur inventis. O ducatum nimia civium affectione susceptum! Assumes prædones inquirere quos per se dominus non valet invenire; et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes, aut commissa concludis. Nonne ista quædam est ineffabilis gratia civitatis,unum in se, suscipere, quod videt omnibus expedire? Merito tibi gloriosum nomen præfecti prudens antiquitas deputavit, quia istud racere non poterat, nisi qui cives a suis commodis plus amabat. Officium quoque tuum non parvo constat munere sublevatum: quando et ipsis momenti jura dilatata sunt, qui pro securitate civium militare noscunlur c. Quæ cum ita sint, præfecturam tibi vigilum per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus; ita ut et curam hujus dignitatis ei privilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. Sed quamvis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione, humani san. guinis agitur, nil subitum aut indeliberatum jubemus assumi. Modestiam sequere, qui damnas audaciam; continentiam dilige, qui furta condemnas. Ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi,quoniam quidquid non discutitur, justitia nonputatur. Convictis,ero alquc confessis, quas sunt decreta serventur; quando crudele nIl efficit,qui sequitUt leges.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 7-7","label":"Book 7, Vii. Formula Præfecti Vigilum Urbis Romæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-7"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 7-9","label":"Book 7, Ix. Formula Comitivæ Portus Urbis Romæ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-9"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}