{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 8.12.1-20","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.12.1-20","ref":"8.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Perfectionem necessariarum rerum completam esse judicamus, si quemadmodum eligendo virum magnificum patricium armatae reipublicæ parti providimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. Decet enim tractatores habere doctissimos, quibus potestas summa committitur; ut, nullo defectu impediente meritorum, provisa reipublicae utilitas explicetur. Alii sunt honores qui se ordinaria provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. Neque enim adhuc minus probatus agnoscens, licet primævus veneris ad honores. Advocationis te campus exercuit, te judicii nostri culmen elegit. Nam i ta intra te fuit, quamvis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium. Auspicatus es militem [Jur.: Id est, advocalum], cum implere potueris cognitorem [Jur. II Id est, judicem]; et quamvis traheret de eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen æquitas judicanda proierre. Probatum est quid utilitatis habeat moribus armata facundia. Nam sicut perniciosum est doctos prava suadere, sic salatare munus, cum veritatis terminos disertitudo nescit excedcre. Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, juvat repetere pomposam legationem, quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiæ numine peregisti. Directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum Dostrum, sic necessitates provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud ilium magna cautela sollicitum, et copiosus esses, et fastidia non moveres. Abundantia siquidem verba cum suavissimo lepore defluebant; et cum finem faceres, adhuc dicere quærebaris: movendo, delectando implebas magis veri oratoris ni. sum, cum jam causidici deseruisses officium. Genitoris quinetiam tui facundia et moribus adjuyaris, cujus te eloquium instrucrc potuit, etiamsi libris veterum non vacasses. Erat enim, ut scinmus, egregie, litteris eruditus. Et ut aliquid studiose exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor [Ed., reparator artum multarum volatu Strymoniarum avium collegisse memoratur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 8.11","label":"Book 8, Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.11"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 8.12.21-34","label":"8.12.21 to 8.12.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.21"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}