{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 8.42","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.42","ref":"8.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.42.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit; et certo procedit vestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto. Sine merito siquidcm remuneratum putatur omne quod subitum est; nee inexplorati suspicionem refugit quod repente provenerit. Contra, omnia deliberata sunt robusta [Ms. A., inexploratum. Omnia deliberata sunt robusta]; et totum bonis actibus obtinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiæ promovetur. Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui judiciis suis etiam futura prædicebat, privatarum largitionum fascibus præfuisti: suscipiens patrocinium meritorum, ita graHam dominantis auxisti, ut tibi sæpe committeretur quod dignilas non haberet. Quod si laudabile est, vel mediocribus esso honoribus parem, quanto praestantius vicisse moribus aulicam dignitatem? Hæc cum tu sub tanto ju. dice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti. Dictationibus cnim probaris adbibitus, cum sit offensionibus alter expulsus; et ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio non sineres deesse judicem, cujus ad tempus abrogatam cognovimus dignitatem. Non sunt imparia tempora nostra transactis. Habemus sequaces æmulosque priscorum. Ecce iterum aquaesturam commeans evenit [Gr. et Cuj., cum immenso eYenit] ingenio. Redde nunc Plinium, et sume Trajanum. HaLes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. Fama temporum de legitima atque eloquenti jussione generatur. Omnia siquidem bona cumulat lingua diserta; et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur. Esto nobis ad bona suggerenda promplissiolUS, ct adversus improbitatem male præsumentium constanter erectus. Dicet jam auribus nostris quod est omnino pro nobis. Bonus princeps ille est, cui licet pro justitia loqui; et contra, tyrannicæ feritatis indicium, audire nolle constituta veterum sanctionum. Renovamus certe dictum illud eeleberrimum Trajani: Sume dicationem [Alii, dictationem], si bonus fuero, pro republica et me; si malus, pro republica in me. Sed vide quid a te quaeramus, quando nec nobis aliquid injustum licere permittimus. Decreta ergo nostra priscorum reso,- nent constituta, quae tantam suavitatem laudis inveniont, quantum saporem vetustatis assumunt. Præjudicia, quse nos horremus, in aliis non amamus. Obligamus te certe generalitati, dum absolute præcipinus jura servari. Quod idco nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse vidiamur. Decet enim praemonere, ne te jam tardius post aliena pericula videamur velle corrigere. Bonorum exempla sequere, et nobilitatis tuae memor incede. Illi digne ad vitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe noscuntur. His igitur in bonum publicum prædictis, per quintam feliciter indictionem (Anno Christi 527) quæsturæ tibi insignia, Deo praestante, concedi. mus: honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manaverit. Age ut qui ad consilium nostrum adsciscens, prudentia cunctis et gravitate præminere noscaris. Nam quid tibi conveniat, vides. a Vos legum diceris, dum nos [Ed., nostra] jura condimus. Incumbe nunc probitati vel fidei; ut sicut te prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiæ faciat dignitati.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 8.12.21-34","label":"8.12.21 to 8.12.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.12.21"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 8.45","label":"Book 8, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.45"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}