{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 8.9.1-18","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.9.1-18","ref":"8.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.9.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen Divina provexerint (qnando nec ætas impedit, ubi sese potentia cœlestis infundil), tamen ad relevandam florentissimæ nostræ ætatis sollicitudinem, visum est te virum prudentissimum convenienter adhibere, quem constat etiam domni avi nostri tractatibus jugiter et laudabiliter adbæsisse. Quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis convenit solatium qnærere quo [Ed., Ac., quod] pro adolescentiae flore decenter adhuc possumus indigerc [Ed., Ac., intc!ligere]? Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur ut eam non necessarie et per alios quærere vidcatur. Senes ipsi consiliis sapientiam discunt, et a maturis in commune quæritur quod pro omnium utilitate tractatur. Solatium curaram frequenter sibi adhibent maturi reges; et hinc meliores æstimantur, si soli omnia non praesumunt. Quod si longævi domini subjectorum ingeniis adjuvantur, consulte relaxamus ætatis nostrae breves terias; ut suis incrementis devota prosperius, robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat. Atque ideo te, cum favore divino, suggestu præsentalis patriciatus evehimus; ut pro republica nostra tractantem scdes celsa sublimet, ne sententia salutaris, cui decet humiliter parere, a loco videatur venisse communi. IIic est honor qui et arnus convenit, et in pace resplendet. Hunc illa dives Græcia, quae multa gloriosissimo domno avo nostro debuit, gratificata persolvit; velavit fortes humeros chlamydum vestis, pinxit suras sericis calceus iste Romanus, et dignanter viso [Gr. Et Cuj., jussus] est accipere, quod se cognoscebat assumere per honorem. Crescebat visendi stadlum Eois populis heroem nostrum, dum, nescio quo pacto, in eum qui bellicosus creditur, civilia plus amantur. Hac igitur honoris remuneratione contentus, pro exteris partibus indefessa devotione laboravit; et præstarc cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. Sic se:nagnorum beneficia semper extoilunt, ut et quibus io)perare nequeunt.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 8.8","label":"Book 8, Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.8"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 8.9.19-41","label":"8.9.19 to 8.9.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.9.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.9.19"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}