{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 9.12","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.12","ref":"9.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.12.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Tarditas vestra apud gloriosse memoriæ domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis [Ed., scris] præcepLionibus credidit admonendos; ut relicto tandem provincialium gravamine, ad ejus deberetis justitiam festinare; et nunc qnoque suspicionis maximæ fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. Et ideo presenti auctoritate censemus, ut si quid super tributarium solidum per quartani indictionem (Anno Christi 526) a provincialibus exegistis, sine aliqua cis imminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis prædictæ eos volumus damna sentire, Hoc etiam addendum esse credidimus, quoniam amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva justitia dissimularo non possumus; ut si aliquem studio læsistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere, quod et non facere. Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quæ gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequelldi. Videte nunc si voces possitis ferre queruJas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. Admonuimus igitur quos pios decet esse. Jam suo vitio videtur accusari, qui spontanca noluit voluntate corrigi [Gr., Niv., Ga., vitavit. Suo vitio videtur accusari, qui spontanca voluntate noluit corrigi].","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.11","label":"Book 9, Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.11"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.13","label":"Book 9, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.13"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}