{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 9.14.1-17","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.14.1-17","ref":"9.14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Provincialium Siculorum nobis est suggestione dec1aratum quædam a tua potestate fieri, unde eorum fortunæ videantur amigi. Quod ideo leviter accepimus, quia ipsi vindicari praeterita noluerunt. Constat enim esse dubium, quod concedit adversarius; et percelli non potest jure, cui mavult querulosus ignoscere. Sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, observanda jugiter præsenti jussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant, nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras. Prima fronte pro reparatione murorum pecuniæ diversis provincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. Hoc si constat admissum, aut mun exinde pro eorum munimine construantur, aut unusquisque recipiat quod ei probatur incompetenter ereptum. Nimis enim absurdum est spondere munitiones, et dare civibus elsecrabiles vastitates. Quorumdam etiam substantias mortuorum, sine aliqua discretione justitiæ, fisci nomine caduci te perhibent titulo vindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis videatur esse commissum, quibus nullus haeres, aut testamentarius, aut legitimus invenitur. Nefas est enim ut quod a nos praecipitur, a te nostro nomine per injuriam vindicetur. Praeterea conventionibus se gravari omnimodis ingemiscunt;ut ad judicium deducendi pene tanta videantur amittere, quanta viz probantur addicti dispendia sustinere. Vocatio enim judicis spes justitiae debet esse, non mulcta. Nam ipse juste suspectus reddiLur, ante cujus audientiam gravamina sentiuntur. Unde censemua ut si vestra conveniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor, quantum gloriosus domnus avus noster pro honoribus personarum debere sajones accipere, expressa quantitate, constituit. Commodum enim debet esse cum modo. Nam si mensuram aequalitatis excesserit, vim sui nominis [Jur., amoris] non habebit. Si vero tua jussione conventio destinatur, duntaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri edicta voluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de præcepHs regiis sumere potuisset, quia non potest conve- Dire justitiae ut tantum a te directo tribuatur, quantum pro reverentia nostrae jussionis ofJerlur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.13","label":"Book 9, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.13"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.14.18-41","label":"9.14.18 to 9.14.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.18"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}