{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 9.15.1-13","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.15.1-13","ref":"9.15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Si antiquis principibus studium fuit leseselquirere, ut subjecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt sacris regulis convenire. Absint enim b a nostro sæculo damnosa compendia. Illud tantula vere possumus lucruin dicere, quod constat divina judicia non punire. Nuper siquidem anos defensor Ecclesiæ Romanæ flebili allegatione pervenit, cum apostolicæ sedi peteretur antistes quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus mgravassc, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra vasa emptioni publicae viderentur exposita. noc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum cst adhibita pietate resecari. Atque ideo sanctitas vestra statuisse nos præsenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a a tempore sanctissimi papae Bonifacii, cum de talibus prohibendis suf- fragiis patres conscripti senatusconsulla nobilitatis suae memores condiderunt: Quicunque in episcopam obtinendo sive per se, sive per aliam quamcunque personam aliquid promisisse declaratur, ut exaecrabilis contractus cunctis viribus effetetur. Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem: verumetiam si aut repetendum, aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione judicis competentis. Justissimæ siquidem leges, ut bonis apcriunL, ita claudunt malis moribus actionem. PræLerea quidqnid in illo scnatus decretum est consulto, præcipimus in cos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo per interpositas quascunque personas scelestis contractibus miscuerunt. Et quia omnia debent sub ratione moderari, nec possunt dici justa quæ nimia sunt, cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse pervenerit [Jur. V. C., provencrit], et ad palatium nostrum producta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria millia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. A quibus tamen minus omnes idoneos rei ipsius consideratione removemus, quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.14.18-41","label":"9.14.18 to 9.14.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.14.18"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.15.14-27","label":"9.15.14 to 9.15.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.14"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}