{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 9.15.14-27","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.15.14-27","ref":"9.15.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.14.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Alios vero patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supradictis conditionibus atque personis intra duo millia solidorum jubemus expendere. In civita tibus autem suis tenuissimæ plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse eognoscanL. Reliquos accipientes, et edicd præsentis, et senatusconsulti nuper habiti pœna constringat, sed et dantes canonum severitas persequaLur. Vos autem, qui patriarcharum honore reliquiS præsidetis Ecclesiis, quoniam [Ac., quem] constitutio nostra ab illicita promissione liberavit. restat ut bona imitanLes exempla, sine aliquo Ecclesiarum dispendio dignos majestate pontifices offeratis. Iniquum est enim ut locum apud vos habeaL ambitus, quem nos laicis divina consideratione perclusimus. Quapropter si quis apostolicæ præsulem Ecclesiæ, vei patriarcbarum episcopum, sive per set sive per parentes, aut servientium quascunque personas aliqua suffragii crediderit aMbitione promovendum c, et ip- sum reddere accepta definimus, et quod est canonibus statutuln, eum modis omnibus esse passurum. Si quis vero quae dederit, aut promiserit, eodem superstite timuerit publicare, ab haeredibus, vel pro hæredibus ejus Ecclesia repetat, cujus suffragio antistes deprehenditur ordinatus, nota infamiæ nihilominus superstites wureuLe. Reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione præcipimus. Quod si forsitan dolosæ machinationis invento sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata, ut salvo statu animæ commissam iniquitatem neque approbare possit, neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet honestis personis in singulis quibusque ciTitatibus apud judices competentes hoc crimen deferre; et quidquid ex ea potuerit probatione recolligi, ut ad probationem [Alii, approbatione] insequcntes animemus, tertiam partem judicatae rei ille Ac., illius] percipiat, qui tale facinus voluerit publicarc. Reliqua ipsis Ecclesiis proficiant, quæ videntur extorta, aut in fabricis earum, aut in ministeriis nihilominus profutura. Decet enim ad usus bonos convertere quae voluit perversitas inimica fraudare. Quiescat igitur malignantium prava cnpiditas.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.15.1-13","label":"9.15.1 to 9.15.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.1"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 9.15.28-35","label":"9.15.28 to 9.15.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.15.28"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}