{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.1.42-45","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.1.42-45","ref":"1.1.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.42.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"XXI. MAXIMIANO V. I. ET ANDREAE V. S. THEODERICUS REX. [1] Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis, quia nemo potest diligere quod habitatores intellegit non amare. unicuique patria sua carior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. quapropter votis paribus invitemur ad dona, quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. et ideo nulli grave sit Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari, quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire cognoscit. [2] Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae civitatis fabricas vos debere discutere, si labor operis concordat expensis: vel, si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. quibus rationibus evidenter expressis ad nos instructionem fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere videamini qui estis ad indaginem veritatis electi. nullum enim de largitate nostra fraudari velle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus. [3] Aves ipsae per aera vagantes proprios nidos amant: erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant: voluptuosi pisces campos liquidos transeuntes cavernas suas studiosa indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt refugere, longissima cupiunt aetate constare. quid iam de Roma debemus dicere, quam fas est ipsis liberis plus amare? XXII. MARCELLO V. S. ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. [1] Solida laus est regiae largitatis, quotiens conveniunt indulta iudiciis, nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen, quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis. non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis iudicamus. [2] Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium: nutristi facundiam exercitatione causarum: expertus es, quam suaves fides afferat fructus, ut ipsa etiam conciliet corda regnantum. haec in te speculator virtutum noster sensus inspexit: his apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate privatas. [3] Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui privilegiis decessorum exempla secuturus. ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede, ut nec calumnia innocentes graves nec iustis petitionibus retentatores exoneres. illa enim lucra vera iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. non ergo quotiens superes, sed quemadmodum vincas, inquirimus. [4] Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure victorias, quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur. nam si dominus vincat, oppressionis invidia est: aequitas vero creditur, si supplicem superare contingat. non ergo parvo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit. quapropter sit interdum mala causa fisci, ut bonus princeps esse videatur. maiori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite victoria suffragetur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.1.38-41","label":"1.1.38 to 1.1.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.38"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.1.46-49","label":"1.1.46 to 1.1.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.46"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}