{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.1.72-75","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.1.72-75","ref":"1.1.72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.72.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"XXXVI. FERRIOLO V. S. THEODERICUS REX. [1] Utilitas personarum bonorum debet successione renovari, ne defectu servientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. et ideo locum te iubemus quondam Benedicti in Pedonensi civitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia vigilanti ordinatione procurans nostrae gratiae merearis augmenta. debes enim advertere, quia vicissitudinem reddere studeamus vivis, qui mortuorum fidem non possumus oblivisci. [2] Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut, quoniam devotorum nobis memoria probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur devotione paruisse, civili facias tuitione vallari, quatenus defensionis praesentis commodo sublevati securitatem sibi gaudeant paterna servitia contulisse. prosit ergo generi, quod potuit unius devotione praestari, quia maiora nos decet tribuere, quam videmur a servientibus accepisse. hic aequalitas aequitas non est, sed pars nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata. XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS REX. [1] Quamvis homicidii facinus primus detestetur auditus et cruentam manum oculi refugiant iudicantum, quia proclivior ad misericordiam via bonis semper mentibus patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria necessarium scelus: qui nova infelicitate fortunae tunc erit detestatio cunctorum, si se servet innoxium. quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est iura violare? [2] Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere, dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. videmus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere, arietes pro suis ovibus capitaliter insaevire, equos adiunctas sibi feminas colaphis ac morsibus vindicare. ita pro copulatis is sibi animas ponunt qui verecundia non moventur. [3] Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse? et ideo si oblatae petitionis minime veritate fraudaris et genialis tori maculam deprehensi adulteri sanguine diluisti nec sub praetexta cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exilio, quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum, quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis non est leges calcare, sed condere. [4] Ita tamen, ut, si legitimus extiterit accusator, de facti tui qualitate te noveris audiendum, ut, si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur, si male initos complexus adulterorum morte divisisti, aestimetur potius vindicta quam culpa. [5] Si quis tibi autem calumniantium damna generavit et Agnello fideiussori tuo, ut asseris, a vicario vel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam, nostra iussione conventus secundum leges ablata restituat. nolumus enim in cuiusquam praedam cadere, quos nostra visa est sententia liberare. pari modo contra incivilium impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus, ut nec legibus te subtrahat nec iterum contra iura publica laborare permittat.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.1.66-71","label":"1.1.66 to 1.1.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.66"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.1.76-79","label":"1.1.76 to 1.1.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.76"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}