{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.1.80-83","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.1.80-83","ref":"1.1.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.80.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"XL. OSUIN V. I. COMITI THEODERICUS REX. [1] Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum. et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficient. ars enim bellandi, si non praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur. proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est defensor armatus. discat miles in otio, quod perficere possit in bello. animos subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione confidunt. gestiunt vituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in novellis venationibus ludunt. focos ipsos comprehendere virgultis teneris inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fovere contendis. sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri. primordia cuncta pavida sunt et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis novitas abrogatur. XLI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX. [1] Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et admittendos reverendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum numero volumus augeri civium, sed ornari maxime luce meritorum. recipiat alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos. quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus quam de vena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio. illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo dictavit. hoc enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium. ornatus enim ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis cottidie petitur, nos magnopere postulemur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.1.76-79","label":"1.1.76 to 1.1.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.76"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.1.84-87","label":"1.1.84 to 1.1.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.84"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}