{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.152-159","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.152-159","ref":"1.152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.152.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intellegat et parentum suorum apud nos laudes posse reparare qui vivere praeclaris elegerit institutis. et ideo, patres conscripti, quia vobis est commodus honor bonorum et iudicium nostrum vester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiatur eius provectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. est enim potius vicissitudo quam praemium, ut qui vos probabili actione coluerunt, reciproco favore gratulentur. V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. a 507/511 In inmensum trahi non decet finita litigia. quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter procellas humanas portus instructus est, quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. Et ideo spectabilitati tuae praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta serventur. Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum. cogi enim debet, ut sit quietus, qui suo vitio xenuit esse pacificus. nam et medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur. VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. a 507/509 Decet principem cura quae ad rem publicam spectat augendam, et vere dignum est regem aedificiis palatia decorare. absit enim ut ornatui cedamus veterum, qui inpares non sumus beatitudine sacculorum. Quapropter in Ravennati urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quicquid in aula praedicabili ammiratione fundavit, magnitudini tuae studiosissime delegamus, ut secundum brevem subter annexum de urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie divisa coniungant, ut venis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. de arte veniat quod vincat naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum varietate texantur, quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.145-151","label":"1.145 to 1.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.145"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.160-167","label":"1.160 to 1.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.160"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}