{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.194-200","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.194-200","ref":"1.194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.194.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Habetis certe evidens nostrum in hac parte iudicium, ut post illius apicis culmen ad alteram conscenderet dignitatem. nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse privatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. hunc ergo, patres conscripti, tot meritis absolute relucentem favor vester excipiat. debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis vestrae comitetur assensus. nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus velocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus, quos ad laudis aviditatem natos singulariter invenimus! XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. a. 507/511 Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens vox est iusta poscentium, quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate detrimentum. Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa persolvi, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. quid enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur exsolvat? ita et illis suspectum tertianim nomen auferimus et a nostra mansuetudine importunitates competentium summovemus. XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. a 507/511 Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit , ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. unde fit, ut bona vobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo. nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur. Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur, ne violentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. perviae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam modo videtur occasio in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.189-193","label":"1.189 to 1.193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.189"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.201-208","label":"1.201 to 1.208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.201"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}