{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.277-284","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.277-284","ref":"1.277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.277.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi voluptatum exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira fervescat. verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio provenire, Helladius de medio, voluptatem populi praestaturus, introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum ceteris partium pantomimis. Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. si vero eorum lubrica voluntas in unius coloris migraverit favorem, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit, ut is qui praesumpserit, vetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam. XXXIII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · Ū · THEODERICUS REX. a. 507|509 Nescit serenitatis nostrae prolatum semel titubare iudicium: nec quod provida dispositione constituit, cuiusquam occasionis surreptione mutavit. dudum siquidem ad Albinum atque Avienum patricios viros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conveniret: quod nobis factum sua relatione reserarunt. Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut, quem a supra memoratis magnificis viris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis prasini sine imminutione tribuatis, ut, quod nostra provisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis. XXXIIII. FAUSTO P̅P̅Ō THEODERICUS REX. a. 507/511 Copia frumentorum provinciae debet primum prodesse cui nascitur, quia iustius est, ut incolis propria fecunditas serviat quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat. alienis siquidem partibus illud debet impendi quod superest et tunc de exteris cogitandum, dum se ratio propriae necessitatis expleverit. Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula qui curam videntur habere litorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naves frumentis oneret ad aliena litora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam pervenire.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.271-276","label":"1.271 to 1.276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.271"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.285-289","label":"1.285 to 1.289","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.285"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}