{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 1.297-303","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.297-303","ref":"1.297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.297.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Ita tamen, ut, si legitimus extiterit accusator, de facti tui qualitate te noveris audiendum, ut, si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur, si male initos complexus adulterorum morte divisisti, aestimetur potius vindicta quam culpa. Si quis tibi autem calumniantium damna generavit et Agnello fideiussori tuo, ut asseris, a vicario vel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam, nostra iussione conventus secundum leges ablata restituat. nolumus enim in cuiusquam praedam cadere, quos nostra visa est sententia liberare. pari modo contra incivilium Impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus, ut nec legibus te subtrahat nec iterum contra iura publica laborare permittat. XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. a. 507|511 Non est beneficium quod praestatur invitis: nec cuiquam utile videtur, quod adversa voluntate conceditur. unde spectabilitas tua VViliarit adulescentis nepotis tui cognoscat nos querelis gravibus expetitos, quod res patris eius non meliorandi causa, sed deteriorandi voto detineas. quapropter quicquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria voluntate disponat, quia et nobis congrua videtur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. Pullos suos audaces aquilae tamdiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus volatus, novellos ungues in praedam teneram consuescunt: nec indigent alieno labore vivere, quos captio potest propria satiare. sic iuvenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad vitam suam disponendam dicantur infirmi et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare, Gothis aetatem legitimam virtus facit et qui valet hostem confodere, ab omni se iam debet vitio vindicare. XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. a. 507|511 Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? spectabilis itaque Philagrius in Syracusana civitate consistens, palatii nostri longa observatione dilatus, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit civitatem.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 1.290-296","label":"1.290 to 1.296","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.290"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 1.304-309","label":"1.304 to 1.309","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.304"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}