{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 10.105-110","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.105-110","ref":"10.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.105.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Secunda nobis cura fuit eloquentiae tuae fluenta perquirere, quam licet singulariter diligamus, moribus tamen iuste postponimus. in illis enim vita cognoscitur, hic tantum lingua laudatur. sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum. aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut iuste possit intellegi per te voluntas principis expediri. nam inter ceteras artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum litterarum omnium esse fateamur. Quicquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. reperiat quamvis magna philosophus: quid proderit sentire, si laudabiliter non possit excolere? naturale est invenire, sed facundi decenter adserere. quale est enim cunctis desiderantibus loqui et res communes ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mirentur audisse? in hac te cognovimus arte praevalidum, ut et suadere possis suaviter et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. Atque ideo quaesturae tibi fasces per tertiam decimam indictionem propitia divinitate concedimus, ut saties generalitatis votum iuridicorum sequendo iudicium. totum te legibus, totum responsis trade prudentium. sic nobis optime famularis, si priscorum servias constitutis. considera in verbis tuis laudem positam principalem: fama nostra est quod loqueris conscientia sine dubitatione quod sentis. Intellege quantum sit, quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. haec subiectos nostros amplectitur: haec per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur, agnoscimur. decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones: iudicare de nobis possunt etiam qui nostris iussionibus obsequuntur. summo ergo studio constat esse servandum, quod de nobis potest ferre iudicium. VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. a. 534 Post primordia nostri imperii vobis feliciter nuntiata congrua nobis contigit, patres conscripti, causa sermonis ut iudicem nos cognoscatis elegisse, cuius nos lingua possit ornare. quaestor enim eloquens rei publicae decus est, qui et vota nostra optime videatur edicere et antiquorum iura firmo consilio custodire.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 10.97-104","label":"10.97 to 10.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.97"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 10.111-116","label":"10.111 to 10.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.111"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}