{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 10.221-226","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.221-226","ref":"10.221","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.221","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.221.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse noveritis, nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio virtutis ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inveniret. quamdiu enim fortes viri inter bella ferventia nutriti principem ferre poterant non probatum, ut de eius fama laboraret, quamvis de propria virtute praesumeret? necesse est enim talem de cunctis opinionem currere, qualem gens meruerit habere rectorem. Nam sicut audire potuistis, parentum periculis evocatus adveneram communem cum omnibus subire fortunam: sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui exercitatum regem quaerere videbantur. quapropter primum divinae gratiae, deinde Gothorum favete iudiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter vota confertis. deponite nunc damnorum metum: dispendiorum suspiciones abicite: nihil sub nobis asperum formidetis. Amare novimus viros fortes, qui saepius bella peregimus. additur, quod unicuique virorum vestrorum testis adsisto. ab alio enim mihi non est opus facta vestra narrari, qui omnia vobiscum laboribus sociatus agnovi. arma Gothorum nulla promissionum mearum varietate frangenda sunt: ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus: privatim nec nos amabimus : hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen. Postremo nostrum per omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclitum Theodericum: vir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito unusquisque principum tantum praeclarus intellegatur, quantum consilia illius amare dinoscitur. idcirco parens illius debet credi, qui eius facta potuerit imitari. et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna conversatione domino iuvante securi. XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VVITIGIS REX. a. 536 Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae vestrae votiva suavitas. hinc omnino datur intellegi, ut post tot gravissimas laesiones et tanta effusione sanguinis perpetrata sic videamur pacem vestram quaerere, tamquam nos nemo vestrorum putetur ante laesisse. pertulimus talia, qualia et ipsos possunt offendere qui fecerunt, insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. et ne pro parvitate sui neglegi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso rerum capite probatur inflictum. aestimate, quos dolores abicimus, ut vestram iustitiam reperire possimus. talis res effecta est, quam mundus loquatur: quae sic a vobis meretur componi, ut aequitatem vestram generalitas debeat ammirari.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 10.215-220","label":"10.215 to 10.220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.215"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 10.227-232","label":"10.227 to 10.232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.227"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}