{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 11.112-117","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.112-117","ref":"11.112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.112.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: verus testis est, qui laudat expertus. cognovistis enim quae contra me vota conflixerunt: non aurum, non magnae valuere preces: temptata sunt universa, ut probaretur sapientissimae dominae gloriosa constantia. Ordo flagitat dictionis Augustarum veterum pompam moderna comparatione excutere. sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit universa? hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tamquam in speculum purissimum sua praeconia mox videret. enituit enim Hamalus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, Winitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth castitate, Walamer fide, Theudimer pietate, sapientia, ut iam vidistis, inclitus pater. cognoscerent hic profecto universi singillatim propria, sed feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum turba se iure non potest aequare virtutum. Aestimate quale eis esset de tali herede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. quaeratis forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat subolem, qui eius laudat auctorem. deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum): 'specto feliciter virtutis eius augmenta, qui differo laudare principia'. subvenite, patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum vestra satisfactione persolvite: nam sicut unus satiare non valet omnium vota. ita multi unius possunt complere disposita. II. IOHANNI PAPAE SENATOR P̅P̅O̅. a. 533 Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos deo largiente percepimus, custodiri nobis vestris orationibus sentiamus. quis enim dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a domino diligi non meremur, et permutatione officii bona recipimus, dum talia non agamus? ecclesiasticis siquidem ieiuniis fames est exclusa popularis: decoris lacrimis tristitia foeda discessit et per sanctos viros acceleratum est, ne traheret diutius quod gravabat. Et ideo salutans officiositate, qua dignum est, precor ut vivacius oretis pro salute regnantium, quatenus eorum vitam caelestis princeps faciat esse longaevam, Romanae rei publicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio vestro intellegentiae sensus aperiat, ut quae vere sunt utilia, sequar, quae vitanda, refugiam.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 11.107-111","label":"11.107 to 11.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.107"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 11.118-121","label":"11.118 to 11.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.118"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}