{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 11.90-94","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.90-94","ref":"11.90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.90.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Modo parcite diserti, favete potius inchoantes: nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore, qui tantis rei publicae necessitatibus occupatus sic vacare potui sub urentibus curis si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. nam ipse quoque fons eloquentiae cum dicere peteretur , fertur excusasse se, quod pridie non legisset. quid iam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia postulare? aegrescit profecto ingenium , nisi iugi lectione reparetur, cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adiectione fulcita. Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecuniis compleatur. sic humanus sensus, cum alieno non farcitur invento, cito potest attenuari de proprio. si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est, quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. illic enim potest esse laetissimum, unde docetur et natum, quando omnia in origine sua plenissime vivunt, quae necdum a naturalibus sinibus auferuntur. proinde veniae magna pars est, si scribimus non vacantes, si legimur non legentes. sed iam removeamur ab excusationis voto, ne magis offendat nimis affectata defensio. I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. a. 533 Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intellego fuisse votivum: credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse. desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium favore suscipi, nisi quem divinitas praecepit augeri. mutuamini ergo gratiam, ut exigatis obsequium. natura rerum est amare collegam. laudes quin immo vestras extollitis, si honorem qui Senatori datus est erigatis. Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis imputetur praeconio, cum tali meruero placere solacio. secunda mihi est cura vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus, quod et rerum dominos iubere sentimus: primum, ut hoc putemus utile quod honestum, ut nostros actus quasi pedisequa semper iustitia comitetur et quod a continenti principe non emimus, nulli turpiter venditemus.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 11.84-89","label":"11.84 to 11.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.84"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 11.95-100","label":"11.95 to 11.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.95"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}