{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 11.95-100","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.95-100","ref":"11.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.95.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Audistis, principes viri, quae rerum pondera praedicatus exceperim. supra vires exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus. haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora: nam talia iudicia non invenerunt merita, sed fecerunt: neque enim nos inde iactamus, qui intellegimus dominos nostros humilia voluisse sustollere, ne videantur inmeritis tam ingentia praestitisse. rapiunt nos praedicandi temporis bona et velut longa ariditate sitientes ad haustum dulcissimi saporis invitant. O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio, per quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere caritas sentiatur. huic gloriosum praestat obsequium cui omnia serviunt et mirabili temperamento concordiae, antequam possit populos regere, suis iam coepit moribus imperare. hoc est profecto difficillimum regnandi genus exercere iuvenem in suis sensibus principatum. rarum omnino bonum est dominum triumphare de moribus et hoc consequi in florida aetate, ad quod vix creditur cana modestia pervenire. Gaudeamus , patres conscripti, et supernae maiestati gratias supplici devotione referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati. sed hoc miraculum utriusque moribus demus: nam tantus est genius maternus, cui etiam iure princeps servire debuisset extraneus. Hanc enim dignissime omnia regna venerantur, quam videre reverentia est, loquentem audire miraculum. qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est: Romani eloquii pompa resplendet: nativi sermonis ubertate gloriatur: excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? Hinc venit diversis nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus eget interprete. non enim aut legatus moram aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate iacturam, quando uterque et genuinis verbis auditur et patriotica responsione componitur. iungitur his rebus quasi diadema eximium inpretiabilis notitia litterarum, per quam, dum veterum prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 11.90-94","label":"11.90 to 11.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.90"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 11.101-106","label":"11.101 to 11.106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.101"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}