{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 12.1.32-35","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.1.32-35","ref":"12.1.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.32.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"XVI. CANONICARIA. [1] Tempus ammonet humanis rebus indesinenter accommodum, dum res nobis etiam asperas captata semper opportunitate conciliat, ut illationum fiscalium curam annua festivitate reparemus, quando rei publicae ordo tali consistere cernitur instituto. et merito votivum, quod pro cunctorum utilitate praestatur. diligenda sunt ista, unde res publica videtur esse firmissima, quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur. [2] Quapropter magna est quolibet tempore monstrata devotio, sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur. praebeant igitur possessores stipendia suae gratiae profutura. debitum siquidem quod non potest evitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. [3] Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam in dioecesi tua possessorem te praecipimus ammonere, ut trina illatione servata assem tributarium devotus exsolvat, quatinus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum nec iterum remissione protelata quisquam se dicat esse praeteritum. nullus quantitatem iustae ponderationis excedat sitque libra iustissima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. [4] Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra sollemniter destinabis, ut totius erroris obscuritate detersa rationibus publicis veritas elucescat. sed quo facilius possis iuvante deo quae sunt statuta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores praecipimus imminere, quatinus quod agnoscis iussum, inculpabiliter sortiatur effectum. cave ergo ne te aut improbae redemptionis aut torpentis desidiae culpa respiciat et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis. XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX. [1] Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur. plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. quis novit cum qua gente confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca circumiecta muris fovearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus. cur, nefandi homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare. [2] Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum collocutione gratulatur et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur. amicum est autem crimini velle nesciri et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. proinde in usus generales itinera prisca revocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur. ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 12.1.30-31","label":"12.1.30 to 12.1.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.30"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 12.1.36-39","label":"12.1.36 to 12.1.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.36"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}