{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 12.115-119","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.115-119","ref":"12.115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.115.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Nam licet omnis fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae vivit quieta: populus qui nescitur, nisi cum laetus est: clamor sine seditione: strepitus furoris nescius, quibus sola contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. nesciunt enim esse lucripetes nec aliqua se negotiationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et conscientia divitum. nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? Quapropter opsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione propitia tibi divinitate concedimus, ut sine aliqua imminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. non fiat Latialis pretio, qui civitatis illius non habet iura nascendo. honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cuius aliquid claritate praestatur. munera ista Quiritium sunt. non subripiat locum liberi fortuna servilis. in maiestatem populi Romani peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculat. XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. a 533/637 Cum apud dominum rerum sollemni munere pranderemus et diversae provinciae de suis deliciis laudarentur, ad vina Bruttiorum et Silani casei suavitatem currente, ut assolet, sermone perventum est: quod herbarum beneficio tanta ibi naturae iucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla conspicis qualitate permixtum. manat illic leviter provocatum lac uberibus fistulosis et quasi in alios ventres naturae ubertate collectum non guttis impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit. redolet suavis et varius odor herbarum: naribus agnoscitur pecudum pastus, qui fragrans virtute diversa thuris sentitur inspirare similia. Huic tanta pinguedo sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem, nisi quod ab illa prasina viriditate niveo candore discernitur. tunc cadis late patentibus copia illa mirabilis laeto nimium pastore suscepta cum ammixtione coaguli in callosam coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur, quae subterraneis horreis aliquantulum congregata diuturnam casei facit esse substantiam. hoc quantocius superimpositum navigiis destinabis, ut desideriis regalibus parvo munere satisfecisse videamur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 12.108-114","label":"12.108 to 12.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.108"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 12.120-125","label":"12.120 to 12.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.120"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}